- FORMELLAE Casei
- FORMELLAE Caseiapud Vulgatum Interpretem 1. Sam. c. 17. v. 18. sunt casei ex formellis seu fiscellis, expressi; minus proprie: nam formellae seu τάλαροι seu fiscellae, ex quibus caseus exprimitur, aliud sunt ab ipso caseo. Hinc barbaris saeculis, formatica et formagines casei dicti sunt. Itaqueve in Aristotele, pro Graeca voceλἰδας, formagines dixit Gaza Hist. Anim. l. 3. c. 20. Pertinent autem ad casei formas seu fiscellas, haec Gregorii Naz. Carm. 4.Τοῖς μὲν ἐγὼν ἁπαλην` πλάςθην φρένα καὶ νεόπηκτοςΟια τυρὸς, ταλάρου λάμβανον αἶψα τύπονPer haec mens tenera mihi efficta est, et ut cascus nuper coagulatus,Fiscellae formam protinus sumpsi.Et Carm. 49.Ω῾ς τυρὸν πληκτοῖσιν ἐειδόμενον ταλάροισιν.Ut caseum flexis fiscellis similem.Vide Hesych. in ταῤῥοὶ ταῤῥὸς et ταρσῆσαι, et Bochart. Hierozoici Part. prior. p. 316.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.